- PRINCIPATUS Ulterior
- PRINCIPATUS Ulteriorvulgo Principato oltra, provincia regni Neapolitani, in Italia, ubi alias Hirpini populi. Est versûs Apenninum montem, inter Capitanatam ad ortum, Campaniam felicem ad occasum, et Principatum citeriorem ad meridiem. In ea sunt Beneventum, Benevento, provinciae caput, quae tamen subest Summo Pontifici, Compsa, Conza, Avellinum, Avellino, Arianum, Ariano, et Alcedonia, la Cedogna. Antiquitus maior pars Principatus ulterioris erat in territorio Beneventano et in ditione Pontificia; cum enim Summi Pontifices urbem Beneventanam sibi semper reservâssent cum territorio adiacente, quod terminari deberet ad ipsorum beneplacitum, Clemens Papa VI. Legatum misit Bertrandum Cardinalem Deucium, a quo habitâ omnium diligenti informatione et antiquorum limitum, terminos territorii Beneventani sic definivit diplomate Pontificiôm quod servatur in Archivo civitatis; estque huius tenoris: Urget nos Apostolicae servitutis etc. ex certa scientia limitamus per modum et terminos infrascriptes, Inprimis Castrum Pontis inhabitatum, et inde ascendere Castrum Casaldoni, Castrum Campi lattari, Castrum montis Leonis, Castrum Sancti Severi, Castrum Fragneti Monfortis, Castrum Fragneti Abbatis, Castrum Sancti Georgii Molendinaria, Castrum Sancti Andreae de Molinaria, Castrum petrae maioris, Castrum Paduli cum suo suburbio, sive Casali Sancti Archangeli, Castrum montis mali, Casale Templani, Castrum Apiciicum casalibus, Castrum Moroni, Castrum Venticani, Castrum montis Militum, Castrum montis aperti, Castrum montis Fuscoli cum casalibus, Castrum Tufii, Castrum Altavillae, Casstrum Cepalloni, Castrum Petrae Stramierae, Castrum S. Martini, Castrum Cervinariae, Castrum montis Sarveli, Castrum Tocci cum casalibus, Castrum Torregusii, cum casali Popisii et aliis casalibus. Volumus itaque etc. Datum Avenione septimô Kalendes Iunilannô nonô, salutis autem 1350. Sicque territorium Beneventanum erat amplum; nunc autem ab Hispanis valde suit imminutum: complectiturque tantum in praesentia Castra S. Angli de Cupola, Mottam, Panellam, Montem Orsi, Maccolum, Sciarram, Pastenam, Balnearam, S. marci a montibus, S. Lucii, S. Angeli, et Francavillam; quae omnia vix 3. aut 4. milliaribus distat a Benevento.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.